- HECATAEUS
- I.HECATAEUSHistoricus Milesius, fil. Aegesandri, Protagorae auditor, Olymp. 64. qui primus solutâ orarione Historiam condidit. De reliquis Hecataeis vide Voss. de Hist. Gr. l. 1. c. 1. et 10. et l. 4. c. 3. Nic Lloyd. Addo de priore, quod Γενεαλογίας inter alia eomposuit, teste Steph. apud quem citatut passim, εν πρώτῳ, εν τετράρτῳ γενεαλογιῶν. Historiam vero suam hoc modo exorsus est, Ε῾καταῖος Μιλήσιος ὧδα μυθεῖται τά δε γράφω, ὥς μοι ἀληθέα δοκέει ῏ειναι. οἱ γὰρ Ε῾λλήνων λόγοι πολλοίτε καὶ γελοῖοι, ὡς ἐμοὶ φαίνον ται, ἐισὶ, apud Demetr. Phaler. l. περὶ Ε῾ρμηνείας: quâ oratione nihil simplicius ac solutius: ita cola colis coacervat et temere veluti sparsa iacent, nihilque habent, quo invicem apte cohaereant et ad unguem iuncta conniveant. Vide de hoc genere scribendi antiquissimorum Scriptorum, Salmas. ad Solin. p. 846. et seqq. ubi Hectaaeum Protagora et Pherecyde Atheniensi antiquiorem, Eumelo verô recentiorem fuisse, inter alia, contendit.II.HECATAEUSSindorum, qui paulo supra Bosporum colunt, Rex. De quo Polyaen. l. 8.III.HECATAEUSinter nobiles Toreutas, memoratur Plin. l. 33. c. 12.IV.HECATAEUSnobilis Macedo, amicus Alexandri, quem initio regni delegit, ad occidendum in Asia Attalum, apparentem res novaturum. Diod. Sic. l. 17.V.HECATAEUSnobilis Macedo, invitus in militiam, iussu Alex. Mag. per Amyntam patriâ extractus. Curt. l. 7. c. 1. Item Abderitanus, Philos. et Historicus, in Alex. Mag. dein Ptol. Lagi aula, Ioseph. Euseb. Auctor Hist. Iudaicae, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.